TITUS

TITUS
I.
TITUS
Episcop. Bostrensis, in Ara bia Petraea, interfuit Concilio Antiocheno, A. C. 364. Obiit sub Valente, A. C. 378. Scripsit contra Manichaeos, libros 3. a Canisio editos. Alius auctor Commentariorum in Matthaeum et Lucam; Non enim poslunt esle prioris Titi, cum is passim citer Chrysostomum, Cyrillum et Pelusiotam, qui pueri erant, cum Titus moreretur, Bellarm. Sozom. l. 5. Histor. c. 14. Hieron. in Catal. etc.
II.
TITUS
Tribunus ptimo Maurorum, sub Maximino Imperatore, hic a militibus imperare coactus, post 6. mensium Impeium, ab iisdem occisus est. Vir de primis erga Rem pub. domi forisque laudabilis, Trebellius in eo. De uxore illius Calphurnia, diximus suô locô. Plenum nomen videtur fuisle Titus Quartinus, ex Herodiano, qui eundem Quartinum vocat, quem Titum Scriptores Latini. Salmas. ad loc.
III.
TITUS
clarissimus Romae Imperator Vespasiani ex Flavia Domitilla filius, Domitiani frater. A patre commissum sibi bellum Iudaicum, ad umbilicum perduxit, captâque Hierosolymâ, triumphum meruit. Successit Patri A. C. 79. Maecenas literatorum, literatus ipse. Dictus est amor, ac deliciae humani generis Tranquillo in eius vitâ, c. 1. Ubi vox deliciae una ex illis est, quas observat Casaubonus negotium faceslere Graecis interpretibus. Itaque ex iis alii omiserunt istô locô, ut Paeanius, qui ita vertit: Τὸ πλῆθος γοῦν αὐτὸν κοινὸν ἔρωτα προσηγόρευε. Alii pro ea posuerunt τρυφὴ cuius ramen dictionis similem usum non reperies apud eos, qui vere Ε῾λληνίζουσι. Suidas: Ω῾ς πρὸς ἁπάντων ἔρως τε καὶ τρυφὴ τȏυ θνητοῦ προσαγορευθην̑αι γεν´ους. Memorabilis est vox illius apud Suet. in eius vita, c. 8. Amici, hodie diem perdidi. Quod plenius explicat Themistius, Orat. 6. Τίτου τȏυ γενναίου τὸ λαμπρὸν καὶ μέγα ἐκεῖνο ῥῆμα, ὅτι, Τήμερον οὐκ ἐβασίλευϚα, οὐδὲν γὰρ εὖ ἐποίησα. Interfectum a Domitiano fratre A. C. 81. aetat. 41. Dio, ex eoque Zonaras, item alii, ut Suidas, notant, Sueton. tamen febri exstinctum adstruit, ut et Eutrop. Aurel. Victor, aliique minorum gentium historici. Ludi eius natalitii celebrari soliti sunt ad diem 9. Kal. Ian. Vide Theod. Marcilium ad Sueton.
IV.
TITUS
nomen viri, ad quem Epistolam 3. Capitum scripsit B. Paulus, cum in Creta eum reliquislet, ut oppidatim presbyteros constitueret. Praedicavit Euangelium, in Dalmatia, obiit in Creta, An. aetat. 84. eruditione, zelô, et laboribus, pro dafensione veraefidei, examlatis, inclitus. In sacram hanc Epist. exstant: Agricolae, item Alesii Commentar. in octav. Calixtus. Cocceius. Crameri Υ῾πομνήσεις. Crellii Socin. Praelectiones. Crocii Ioh. Comment. in 12. Cassell. A. C. 1638. Crocii Ludov. similiter, in octav. Bremae, A. C. 1620. Dalaei 2. Volum. Contion. Gall. in octav. genevae. Espensaei Commentar. Paris. A. C. 1567. Godeau. Heilbrunneri Loci Communes in octav. Lavingae A. C. 1588. Hieronymus. Hofmanni Commentar. in octav. Francofurt. ad Moenum, A. C. 1582. Magaliani Op. Hierarchicum, Lugd. A. C. 1609. Megandri Annotationes, Basileae, A. C. 1536. Quistorpius. Rhodomanni Comment. Ienae, in octav. 1597. Schenkii Enarratio, Lipsiae, A. C. 1542. Sculteti Observationes Gramm. Histor. Log. et Theologicae, in quart. Francof. 1624. Witebergae, 1630. Soto Maioris Commentar. in fol. Olysipponae, A. C., 1610. Wallis Expositio, in octav. Oxonii, A. C. 1656. Mens item sobratserio commendata in c. 2. v. 6. Oxonii, in octav. A. C. 1657.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Titus — Münchner Glyptothek Titus (* 30. Dezember 39 in Rom; † 13. September 81 in Aquae Cutiliae) war als Nachfolger seines Vaters Vespasian der zweite römische Kaiser der flavischen D …   Deutsch Wikipedia

  • Titus AG — Titus Dittmann GmbH Unternehmensform Gesellschaft mit beschränkter Haftung Gründung 1978 …   Deutsch Wikipedia

  • Titus TV — Titus Dittmann GmbH Unternehmensform Gesellschaft mit beschränkter Haftung Gründung 1978 …   Deutsch Wikipedia

  • Titus — • Biography of the first century Roman Emperor Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Titus     Titus     † …   Catholic encyclopedia

  • Titus — Título Titus Ficha técnica Dirección Julie Taymor Dirección artística Pier Luigi Basile Massimo Raíz Domenico Sica P …   Wikipedia Español

  • TITUS — FLAVIUS VESPASIANUS (39 81) empereur romain (79 81) L’empereur que l’on surnomma «les délices du genre humain» régna à peine plus de deux ans. Il avait d’abord secondé son père pendant la guerre contre les Juifs puis, quand Vespasien partit pour… …   Encyclopédie Universelle

  • Titus — 1 Titus 2 Titus 3 …   The King James version of the Bible

  • Titus — Titus1 [tīt′əs] n. [L] 1. a masculine name 2. Bible a book of the New Testament, which was a letter of the Apostle Paul to his disciple Titus: abbrev. Ti, Tit, or Tt Titus2 [tīt′əs] ( Titus Flavius Sabinus Vespasianus) A.D. 39 81; Rom. general &… …   English World dictionary

  • Titus [1] — Titus. I. Römischer Kaiser: 1) Titus Flavius Vespasianus, Sohn des Kaisers Vespasianus, geb. 30. Sept. 41 n. Chr.; wurde mit Britannicus erzogen; nahm früh an den Kriegen in Germanien u. Britannien Theil, übte sich dann als Sachwalter u. Redner… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Titus — Titus, 1) apostol. Gehilfe des Paulus, den er als unbeschnitten gebliebenen Heidenchristen auf den Apostelkonvent nach Jerusalem begleitete; später erscheint er im Auftrage des Paulus in Korinth. Die Legende macht ihn zum ersten Bischof in Kreta …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Titus — Le nom se rencontre à la Réunion et en Martinique, on le trouve aussi dans l Allier. Dans la plupart des cas, il semble s agir d un prénom donné tardivement, sans doute à l époque coloniale, et devenu nom de famille (faisant référence à l… …   Noms de famille

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”